97
46
IOD. GREVERI PRESB. SECRET.
steria aperire dignatus est, & donum suum à me
indigno peccatore non abstulit. Laudetur, bene¬
dicatur, & superexaltetur Pater, Filius, & Spiri¬
rus sanctus, vnijs Deus, in seciilloru secula, Amen.
Conclusio.
HABES, fili mi vniuersum processum operis
nostri absque diminutione aliqua & absque
omni, superfluitate, competenti orationis stilo
comprehensum, Apta igitur cor tuum, vt gratiam
in oculis Dei inuenias. Donum namque Dei est;
habens mysterium indiuiduae vnionis sanctae Tri¬
nitatis. O scientiam praeclarissimam, quae est thea¬
trum vniuersae naturae, eiusque anatomia, astrolo¬
gia terrestris, argumentum omnipotentiae Dei,
testimonium resurrectionis mortuorum, exem¬
plum remissionis, peccatorum, infallibile futuri
iudicij experimentum, & speculum aeternae bęati¬
tudinis. Non est profecto, vlla hac excellentior:
vtpote quae vna omnes scientias complectitur, &
continet, ipsa a nulla earum comprehensa. Tibi
vero, O ineffabilis Maiestas, sit sempiterna gratia¬
rum actio, laus, & benedictio, quia me tuam gra¬
tiam non abscondisti, artisque secretissimae, my¬
steria mihi reuelasti, vnde sit nomen tuum san¬
ctum benedictum in sempiterna secula, Amen.
Vir insipiens non cognoscet, & stultus non
intelliget haec.
Saccharum psittaco, foenum boui.