97
SECRETVM.
45
mus, non intelligentium nemini hus ingressum
patere, nisi iustis, castis, probis, bonisque, quos
nos ipsi attrahimus; & si constantes eos quidem
habuerimus, finitis tandem laboribus, huc intro¬
ducimus, & huiusmodi muneribus eosdem di¬
tatos placide dimittimus. Haec dicens mala quae
decerpserat mihi tradidit: quae ego coram ipso
procidens, quanta maiore potui reuerentia & ve¬
neratione excepi, & in sinu meo recondidi gau¬
dens. Quumque vt illi gratias agerem me para¬
tem quas animo conceperam, Nondum, inquit,
finis est, fili mi; sed hac me sequete: deduxitque
me in officinam quae extergendis aureis malis
draconis sanguine aspersis erat deputata, ac de¬
sumpto ex pyxide quadam lignea puluere non¬
nihil albicante pattem eius mihi tradidit; dicens,
Hie est puluis detergens omnem maculam, & re¬
suscitans omnem mortuum, discede, ac cela secre¬
ta, purifica conspersam igne & puluere, cole ter¬
ram & semina purificatum, & crescat, & germi¬
net tibi terra tua fructum copiosum. His dictis
e conspectu meo disparuit. At ego attonitus ob¬
stupui: cumque deinde ad me rediissem, quasi ex
somno excitatus lesse mihi videbar, nam quasi fes¬
sus longo itinere & labore fatigatus domi meae in¬
lectulo meo iacebam. putassemque omnino som¬
nium me vidisse, nisi & aurea mala & pulueres
in manu habuissem, verborumque omnium tam
exacte meminissem. Sed siue re vera hortum in¬
gressus tunc fuerim, siue in visione raptus eo de¬
latus, siue insomnium viderim, benedictum sit
nomen eius in secula qui mihi tanta naturae my¬
steria