97
48
Lectori benigno
IVSTVS A BALBIAN
FLANDER S. D.
IN Alani Dicta cum incidissem primum, cepi ea legere (vt
par erat) attentius, idque sapius; quod mole sua scriptum,
hoc pauca contineret, non tamen pondere. Quid dicam?
complacuit apprime. Quidni? cum dilucide admodum de arte
illa Chemica quam profitetur disserat. Erat autem libellus ipse
quem nactus eram Germanico idiomate conscriptus. Author ta¬
men ea lingua eum in lucem emiserit nec ne, incertus etiam¬
num sum. Quod cum ita se habeat, instituto meo non duxi alie¬
num, eum in Latinum sermonem conuertere. Neque tamen id
eo feci, vt ex tantillo labore gloriolam vllam aucuparer: sed
quod philochymis meis gratificari vel tantilla mea operula desi¬
derarem; idque iis potissimum, qui huius linguae essent ignari.
Hunc igitur Iodoci Greueri opusculo adiungendum curaui, quod
eiusdem sint argumenti; idque adeo vt Greuerus ab Alano ple¬
raque sua mutuatus videri possit. Addere visum est & ignoti
cuiusdam commentariolum in Lullium, & Ioannis Pontani
summi Philosophi epistolam, quantumuis & antehac excusam;
nec non & monumenta aliquot diuersorum, carmine certe pa¬
rum polito, prisco illo seculo a viris tamen peritissimis hac in ar¬
te exarata. Id porro cur ita fecerim, hi facile indicabunt, qui vel
minimam huius scientiae cognitionem habebunt. Quid caeteri
censeant, qui hanc neque norunt, neque ferunt, susque deque
ferendum autumo. His, benigne lector, fruere, dum aliud pro¬
prio marte paro. Lege, perlege, relege, & reitera: neque te la¬
boris, vti spero, paenitebit. Vale ac boni consule. Datae Gaudae
Calendis April. 1598.
DICTA.