97
49
DICTA
ALANI PHILOSOPHI
DE
Lapide Philosophico,
e Germanico idiomate Latine reddita
per
IVSTVM A BALBIAN.
ALOSTIANVM.
AD Deum, mi fili, & cor & men¬
tem conuertito quam ad artem
magis: ipsa enim donum Dei
summum est, cuique bene placi¬
tum fuerit eam largitur. Deum
igitur ex toto corde totaque ani¬
ma tua diligito, atque in eo solo & spem & fidu¬
ciam omnem locato: sic procul omni dubio hac
arte nobilissima cùm gaudio perfruere, linguae in¬
terea silentium indicens labiis compressis. Porro
autem non est quod tibi persuadeas, nos dum
sublimationis mentionem facimus, vel etiam sub¬
limamus, separare eam partem quae superius est
ab ea quae est inferius. In nostra enim sublima¬
tione partes fixae non eleuantur, sed partes non
fixae. Nos itaque & corpus & spiritum debemus
vna figere, vt facilioris efficiantur fluxionis. At¬
qui si calor agat in humiditatem, niger in primis
D
color