433
204 HIERONYMI RVBEI
fateor, uerum est, sed dum putrescunt, non
splendent, tunc enim humore circumfusi, lu¬
cem amittunt, ac potiùs, ut alijs uidetur, non
accipiunt, at ubi ad certum terminum putre¬
factio peruenit, & calor ad superficiem egres¬
sus, ibi partes incenderit, tunc; uti doctissi¬
Albertus Magnus in secundum de anima
auctor est; perspicuum ignis, aliquid retinens
luminis, eis adhaeret, & per illud micant; id
autem est ob partes igneas, quas habent in su¬
perficiè. Quod autem quercubus ex putrefa¬
ctione accidit, id multis alijs, non quod; ut
Sosigenes Alexandri praeceptor, tertio uolu¬
mine de uisu, asserit; haec quadantenus natu¬
ram aetheris, & quinti elementi participent,
sed ab ipso ortu naturaliter contingit, cùm
ex partibus ignitis componantur; quae par¬
tes, excessu caliditatis urentis, ob mixtio¬
nem, amisso, quae est illarum tenuitas, lucem
retinent: atque hinc est, quòd felium, & lu¬
perum, ac aelurorum oculi, noctu lucent, &
quidam galli, & cicadae, & aliquot etiam gal¬
linacea oua; aiuntque in saltu Germaniae
Hercinio reperiri uolucrem, cuius luceant
pennae, ignium modo, earumque splendore
uiatores, per immensas illas solitudines, iti¬
nerum dubios euentus moderentur: ad haec
accedit, postulari in hac luce, partium spissi¬
tudinem; nam ea, quę de natura lucis esse com¬
pertum est, ubi sunt rara, nequaquam lucent;
uti