433
DE DESTILLAT. SECTIO II. 205
uti nec coelum, nisi ubi in stellam densatur;
nec ignis, nisi ubi in materia inferiori, cras¬
siore, flammam concipit: hincque est, quòd
qua, tametsi minus sit, quàm aër, perspicua,
cùm tamen spissior sit, plus habeat luminis,
psumque ualidius retineat: ex his itaque
constare poterit, quòd si nitedulas, & huius¬
modi reliqua quae lucent, destillatione eli¬
ciemus, uel hac ratione lucere non poterunt,
quòd spissitudo tollitur, & rariora efficien¬
tur; atque liceat haec priùs non putrescant,
quam destillentur, elici tamen inde liquo¬
rem, qui in tenebris luceat, posse, nequaquam
putauerim, cùm neque liquorem ullum, si¬
ue natura, siue arte genitum, huiusmodi esse,
hactenus legerim. Sunt qui ad partem nite¬
dularum lucentem, argentum uiuum ad¬
dant, & ubi in fimo simul putruerint, destil¬
lent; qui haud dissimili ratione falluntur,
pręterquam quod in aquam destillari argen¬
tum uiuum hoc pacto non poterit. Cogor
igitur splendido hoc liquore, extremam hanc
secundae huius Sectionis partem priuare:
quae tamen ne sit omninò lucis expers, mo¬
dum apponam, quo plerique ignem perpe¬
tuum seruari aiunt: capit autem aequas par¬
tes calcis uiuae, sulphuris ignem non exper¬
ti, & ammoniaci; haec cum oleo miscentur,
& ui ignis, stillatitius emanat liquor, quo
lampadem ardere perpetuò, si credere fas
est,