241
DE QVINTA CHYM. ESSENTIA. 11
nim clarissime deducit, si ars non est natura,
sed naturae aemulatrix, sequitur principium
rerum naturalium non esse principium re¬
rum artificialium, sed hoc illud aemulari.
Modi agendi, operationes artis, & natu¬
rae ita distinguuntur. Nam si natura, & ars,
& eorum principia non sunt eadem, ita nec
modi, quibus agunt idem erunt, omnes
nim artes praeter chymicam operantur cir¬
ca superficiem corprum, natura autem ri¬
matur, & elaborat intrinseca, artificem ta¬
men imitari agens naturale in modo ope¬
randi, hoc quidem uerum erit, primo sicut
agens naturale effectum producit assimilan¬
do eum in forma, secundum quam produ¬
cit, ut homo hominem producit, & ignis
gnem: ita artifex tales producit effectus, ut
similes sint ideis, & imaginibus, quos sibi
in mente fingit, secundum quas operatur,
& sicut agens naturale materiam disponit,
ut posit formam introducere (nam idem
est agens disponens materiam, & introdu¬
cems formam ut inquit Auer. 7. meta. & ab
imperfecto ad perfectum transit) ita & arti¬
fex, praesertim chymicus, disponit materiam,
ut in ipsam formam ui alicuius extrinseci
introducere possit.
Instrumenta etiam artis, & naturae sunt
distin¬
2. In modo agendi.
3. In Instrumentis.