241
DE QVINTA CHYM. ESSENTIA. 13
paratione heterogenei, quod etiam facit
calor naturalis, hac uerò de causa ars gene¬
rare, uel procreare quicquam non potest,
cùm proportionem miscibilium cuique rei
generationi peculiarem, & rationem tem¬
peramenti naturae cognitam ignoret, po¬
test tamen naturales potentias, materiae
crassitie & accidentium sarcina obductas,
& praepeditas, ad destinatum à natura de¬
ducere actum, quoniam teste Philosopho,
nil mouetur ad aliquam formam, nisi prae¬
existat in eo potentia illius formae. Hinc
est, quòd ars utitur natura pro instrumen¬
to, & quicquid ars tentat praeter naturales
potentias frustraneum est, ars enim quan¬
tum potest imitatur naturam, ut ex Aristo¬
telis secundo Physicorum, & quarto me¬
teo. Ars etiam, & natura nihil agunt fru¬
stra: quemadmodum enim non deficiunt
in necessarijs, ita non abundant in super¬
fluis: ut primo, & secundo Caeli, & primo
Physicorum, & ut natura non impedita ad si¬
nem agit ita etiam ars omni semoto impedi¬
mento non frustratur fine suo, sed si frustretur,
hoc potius instrumentis, & artifici ignaro,
& alicuius medij uitio uertendum est, trans¬
mutatio enim artificialis, non denomina¬
tur à termino ad quem ut in naturalibus, &
ab