241
14 DE QUINTA CHYM. ESSENTIA.
ab agente suo, & non ab illo in quo est, ut
ex his quae refert Phil. 2. Phys. colligi potest,
& ut natura ordinatim procedit, nec transit
ab extremo in extremum sine medijs, ita &
ars, ut colligitur ex Arist. primo Phys. & ut ma¬
teria rei naturalis est eius natura, ita mate¬
ria rei artificialis est eius natura, uel substan¬
tia. Nam ut in generatione naturali, materia
debet disponi ab agente, ut possit recipere
forma naturalem, ita materia debet ita dispo¬
ni in rebus artificialibus ab artifice, ut possit
formam artificialem recipere, operatur enim
natura, & ars circa finem taquam boni cau¬
sam. Omne enim agens propter finem agit.
ex appetitu finis, & omne per se agens, agit
propter finem, omne ergò per se agens suo
modo appetit finem, & per consequens sic¬
uti agenti naturali est necessarius appetitus
finis propter quem debet agere, ita agenti
per cognitionem (quod est etiam per se
gens ex 2. Phys.) necessarius est appetitus fi¬
nis, propter quem debet agere: omnia tamen
artis opera fortunae subijciuntur, quod in¬
nuit Arist. 6. moralium. Licet 7. meta. contra¬
rium uideatur sentire, sed sciendum est, quòd
aliqua casu producuntur in arte, & sunt ea
omnia, quorum materia talis est, ut à se ipsa
ad opus perficiendum moueri possit, ut sa¬
nitas