97
54
DICTA ALANI PHILOSOPHI
agnoscuntur. Vbi iam mense vno integro in igne
steterit sapientiae, nigrae oriuntur nebulae, paula¬
tim sese disperdentes ac euanescentes: hoc est, co¬
lorem color sensim consumit, quoad tandem
vnus permaneat: estque hic Philosophorum mer¬
curius & nigredo perfecta. Porro si tres tantum
mercurij partes assumpseris, cum vnica corporis
parte, nimis parum mercurij habueris, quodque
vix trium mensium putrefactioni sufficiat, atque
ita citius quam par est, vel quam ipsa mercurij
natura desiderat, mercurij aqua ab Solis vel Lu¬
nae anima absumetur. Praestat igitur statim ab
initio duodecim mercurij partes cum vnica cor¬
poris sumpsisse, & in sigillato vase cineri impo¬
suisse: hinc coqui permittito trium mensium spa¬
cio, tunc siquidem quòd occultum erat, videlicet
anima, fit manifesta, & manifestum, scilicet
mercurius, fit occultus. Istiusmodi porro ex tra¬
ctio animae per mercurij spiritum non vna vice
semel & simul accidit, sed vicibus pluribus, quo¬
quo tempore & diebus; nec non singulis quibus¬
que horis & momentis paululum quid, quoad
opus ad perfectionem deductum fuerit, vti supe¬
rius euam scriptum est. Id ita attestante Seniore
dicente: Anima à corpore vna non simul exit vi¬
ce, sed pluribus elicitur: neque in vase continen¬
solutionem, seu in quo corpus soluitur, vnica
in eo vice soluitur; sed quotidie in eo paululum
quid, atque rursus alias tantillum, secundum ope¬
rantis & naturae regimen: Non igitur cogites, vna
vice corporis solutionem fieri, sed successu tem¬
poris ac paulatim, prout superius Philosopho¬
rum