202
Elementum
Elementatum
Omnis res
ROSARIVM
status, sed descendetur econuerso. Opus album
completur tribus elementis in quo non est ignis
scilicet tria pondera terrae, duo aquae, vnum ae¬
ris. Ad elixir vero solis, mitte duo pondera ter¬
rae, aquae tria, aëris vnum cum dimidio, & de
igne, id est fermentum rubeum.
Rasis in Libro magno pręceptorum sic ait:
Quicunque ignorat pondera, non laboret in no¬
stris libris, quia Philosophi nil suarum rerum
posuerunt, nec aliud occultauerunt nisi haec.
Turba dicit, Nostra contritio non fit mani¬
bus, sed fortissima decoctione. Calidius, Mi¬
nor ignis omnia terit. Nota, differentia est inter
elementum & elementatum, & quintam essentiam.
Elementum est primum componibilium, vnde
nec terra nec aqua nec aer nec ignis purum ele¬
mentum est, & simplex apud nos, quia inter se
inuicem ista commiscentur, & maxime in illa par¬
te vbi se coniungunt. Sed quinta essentia est cor¬
pus per se subsistens differens ab omnibus elemen¬
tis & elementatis tam in materia quam in forma¬
tam in natura quam in virtute, non habens in se
causa corruptionis, et dicitur quinta essentia ideo
quia ex omnibus elementatis est extracta nec in ea
est motus elementalis, sicut in alijs corporibus ele¬
mentalibus. Lapis ergo dicitur omnis res, quia ha¬
bet in se & de se omnem rem necessariam de sua per¬
fecti