202
PHILOSOPHORVM.
permanet aliquid eorum fixum nisi occupaueris ip¬
sum cum corpore illo de quo pręparatum erat in prin¬
cipio. Aqua permanens siue perhennis siue vinum
ardens dicitur aqua corporis, id est quando corpus
est redactum in Mercurium. Item absque aqua per¬
manente nihil fit, dicitur etiam aqua vitę. Vnde Phi¬
losophus: Iuro per deum coeli nihil aliud est ars
quàm lapidem soluere & coagulare semper. Et ite¬
rum, Solum cum ardente vinoposses complere elixir
perfectum. Aqua Philosophorum vocatur vas Her¬
metis, de qua Philosophi sic scripserunt. In aqua
nostra fiunt omnes modi, scilcet sublimatio, disti¬
latio, solutio, calcinatio, fixio. In dicta aqua fiunt
tanquam in vase artificiali, quod est maximum secretum.
Et aqua est pondera sapientum, ideo aqua et ignis
tibi sufficiunt ad totum opus, aqua nostra forti¬
or est igne, quia facit de corpore auri merum spi¬
ritum quod ignis facere non potest. Et ignis re¬
spectu eius est tanquam aqua respectu ignis vulga¬
ris. Ideo dicunt philosophi: Comburite Aes no¬
strum igne fortissimo. Aristoteles. In regimine
principum dicit ad Alexandrum de quatuor ele¬
mentis. Quando habueris aquam, id est Mercurium
ex aëre, id est sole, & aerem ex igne, scilicet spiritum
Mercurij, & ignem scilicet Mercurium ex terra scili¬
cet lunę, tunc plene habebis artem. Vnde Philoso¬
phus: Lapis noster transit in terram, terra
in aquam, aqua in aerem, aer in ignem, ibi est
G ij
Aqua uitae
ardens per
hennis.
Vas Herme¬
tis.