97
56
DICTA ALANI PHILOSOPHI.
que vt vas pro media parte cineribus obrutum
sit, atque altera medietas emineat curabis, idquę
vt quotidie inspicere possis. Porro autem plerum¬
que 46 dierum spacio apparet nigredo quaedam
instar picis, quae aliud nihil est quam corporis
iam soluti indicium. quicquid enim spirituale ef¬
fectum est, superiora seu altum petit, & omne
terreum in fundo remanet, atque omne leue sur¬
sum, omne ponderosum deorsum tendit. Quan¬
autem corpus ab aqua sua solutum fuerit, in
nigredinem & essentiam incomprehensibilem
reductum, tunc praesto est solutionis unctura in
nigredine, sic denique in vnum conueniunt qua¬
tuor elementa. Cum aëre enim aquam habes, &
cum igne terram. Caue tamen credas (quod sae¬
pius monui) tincturam vna solaque vice elici vel
extrahi: sed assidue paululum & rursus, alias pa¬
rum quid, vna nempe quotidie nigredo, tantis¬
per dum successu temporis compleatur opus.
Quicquid autem cum mercurio solutum fuerit
id sese rursum eleuat, quantumuis maior portio
continue inferius remaneat. Nigredo porro ista
aliquot nominum millia sortitur. Nuncupatur
enim ignis, anima, nubes, caput corui: & nigre¬
do haec animam corpori coniungit. Istiusmodi
autem nubem nostra calcinatio producit, id ita
attestate Auicenna: Initium, inquit, nostium
corpbre & splritu iam coniunctis dum coniungi¬
tur in opere, calcinatio dicitur. Ad huiusmodi
calcinationem Plillosophi nos remittentes exem¬
plum lumere lubent a lignis, in quibus adhuc vi¬
ridibus tria existunt humiditatum genera, pri¬
mum