241
Vtrum in mi¬
xto elemen¬
torum qua¬
litates, an
uerò essen¬
tiae.
20 DE QVINTA CHYM. ESSENTIA.
& lentities, mollities, & durities, licet for¬
tasse horum aliqua ad materiam potius re¬
ferre uelint, sed siue dicantur qualitates se¬
cundae, siue materiales, constat tamen in mi¬
xto haec reperiri, haec cùm in mixto reperi¬
antur, & iam probatum sit mixtum non esse
corpus simplex, ergò partes eius separari
poterunt, & licet adsit authoritas Alexan¬
dri, quòd haec separatio inpropriè dicatur
separatio, sed potius altera generatio (fuit
enim eius opinio, quòd qualitates tantùm
elementorum inessent in mixto, & ideo fa¬
cile & citò generarentur elementa ex mi¬
xto: quia in ipso sunt qualitates elemento¬
rum, ideò facilè separantur ab ipso. conside¬
rabat enim generationem elementi, ut ge¬
neratio ignis à terra, & hoc modo longè dif¬
ficilior est transitus, & transitus appellatur
separatio, quàm si ex mixto generetur, quia
extremum facilius generatur ex medio quam
ex extremo) sed licet fortè haec opinio Ale¬
xandri sit falsa, & uerius sit asserere formas
elementorum esse substantias, quae cum non
suscipiant magis nec minus, & per conse¬
quens, nec intensionem, nec remissionem,
& ideo comisceantur in subiecto, in mixto
& cum posteà separantur, secundum substan¬
tiam separari, & per consequens non esse de
nouo