241
DE QVINTA CHYM. ESSENTIA. 21
nouo generationem, sed separationem, hęc
tamen quaestio parùm uel nihil contra nos
facit, cùm nostra intentio uersetur circa ul¬
timam compositionem, quae constat illis
tribus partibus aquea, oleaginosa, & terrea.
Ex quo optimè Gal. 3. de elementis, & pri¬
mo de simpli. exemplo lactis ostendit no¬
bis compositionem mixtorum heteroge¬
neam, in lacte enim reperitur serum, buty¬
rum, & caseus, licet Alexander asserat hete¬
rogeneum esse accidentaliter, non quod haec
reuera in lacte sint actu (nam lac homoge¬
neum est, quia quaelibet pars lactis est lac)
sed quod aliae partes subterfugiunt actione
caloris naturalis, ideo sunt molliores, & ra¬
riores, aliae uerò suscipiunt actionem calo¬
ris naturalis, quia sunt solidioris, crassioris¬
que substantiae. Quatenus igitur aliquod
mixtum, rarius est, aut densius, mollius, aut
crassius, secundum hoc semper dicitur he¬
terogeneum, & per consequens separabile.
quam etiam compositionem reperiri pro¬
bare possumus in reliquis omnibus mixtis,
& in fossilibus, & mineralibus, quod qui¬
dem fortè uidebitur probatu difficilius. me¬
tallica uerò, & fossilia distingui debent, &
dignosci secundum eorum causam mate¬
rialem, & efficientem. Pro cujus rei inquisi¬
tione
B 3
Metallico¬
rum & fos¬
silium diffe¬
rentia.