97
58
DICTA ALANI PHILOSOPHI
id id quoque asseuerante: Est, ait, ignis quidam
nihil non comburens; vt teri etiam possit. Idem
ait & Senior, inquiens: Est aqua nostra ignis,
aurum magis comburens igne elementali, & aqua
nostra omni igne potentior est; siquidem au¬
rum in spiritum conuertit, quod elementalis prae¬
stare nequit, quantumuis & is operi conueniat,
tunc enim aqua nostra corpus penetrat & in ter¬
ram conuertit post in puluerem vel cinerem. Nisi
igitur in principio nigredo appareat, nulla etiam
albedo subsequentut: cumque nigredo apparuerit,
scito vltra 40 vel 50 dies non durare, estque hoc
putrefactum corpus. Putrefactio ergo corporis,
initium operis est, & fit exiguo admodum calore,
ne quid summitatem petat, nam si quid ascende¬
re contingat, tunc fit separatio mercurij a corpo¬
re: quod non prius fieri expedit, quam vit & vxor,
mercurius scilicet & anima, vnum quid deue¬
niant, atque in vnam perfectam essentiam ni¬
gram coniuncta vel commixta sint; quae perfecta
duorum, scilicet spiritus & animae, coniunctio,
desuper perfecte apparebit, solutionis videlicet
verum ac certum indicium. O fili ex animò cha¬
re, ob id putrefactioni seu solutioni diligenter in¬
tentus esto, quam exiguo calore contingere ne¬
cesse est, in ventre scilicet equino exigui caloris,
hoc est, in mercurio, exili calore opitulante.
Quod autem argentum viuum fimus equinus
sit, patet per Seniorem ita dicentem: Corpori so¬
luto quod septimo die solutum est omni quatri¬
duo fimus, id est, mercurius renouandus est,
hoc est, addendus est. Haec autem innouatio seu
additio