97
DE LAPIDE PHILOSOPHICO.
59
additio propria imbibitio dicitur, maceratio, so¬
lutio & penetratio in solidas & duras auri vel ar¬
genti partes, eorum poros penetrans, idque vt ea
ratione ex eis animam elicere possimus, per no¬
strum mercurij spiritum. Hoc certo statuito, sta¬
tim post solutionem, id quod purum est in suo
simili incrementum accipere, vti manifeste appa¬
ret in nucleis, quilsi aliquot diebus calori terrae
committantur intumescunt, putrescunt, & quod
in eis purum & bonum existit tandem ex ipsis
emergit ac prouenit, crescit & in numerum mil¬
lesimum multiplicatur & augmentum accipit;
id vero quod impurum est perit ac euanescit. Ideo
igitur & nos materiam nostram digerimus, vt in¬
tumescat, & quod purum est ex ipsa, accrescat, &
augmentum accipiat; superfluum vero euanescat.
In nostro itaque magisterio nihil praeter solutio¬
nem corporis in aquam Philosophicam necessa¬
rium est. Nisi enim nucleus corporis Solis vel
Lunae eleuetur, seu reducatur in primam suam
essentiam vel materiam, frustra in vanumque om¬
nem laborem sumseris. Corpus siquidem per se
solum efficit nihil, nisi solutum debite fuerit, vti
iam saepius dictum est, solui vero aliter nequit
quam cum suo mercurio. Omnis etenim res per
quam crescit causam, per eandem etiam destrui¬
tur: neque quicquam naturae magis consenta¬
neum est, quàm vt quaeque tes vinculis quibus
vincta est soluatur ac liberetur eius rei medio a
qua sumpsit originem, scilicet mercurio. Porro
autem viae & modi soluendi corporis alicuius va¬
rij sunt & multiplices: quidam in loco fit frigido
& sub¬