433
DE DESTILLAT. SECTIO III. 211
Ad Apoplexiam.
AQUAM è spica & lauendula, bibitam,
laudat Matthiol.
Ad Comitiales.
BARTHOLOMAEVS Montagnana,
centum iam & quadraginta annis, ma¬
gni nominis medicus, quem Patauij com¬
morantem Reges, & uiri Principes non mo¬
Itali, sed exteri, de morbis difficillimis con¬
sulebant, aquam maximè probat è Paeoniae
radicibus atque item radicibus graminis ad un¬
cias tres cum saccharo manè per plures dies
sumptam. Cranij etiam humani oleum per re¬
tortam, igne primùm mediocri, mox uehe¬
menti extractum, plurimis maximè probatur;
elimantur autem primò tria, aut quatuor ossa
cranij, aut conteruntur ferreo pistillo, cum diffi¬
cile admodum terantur, & in recurua cucur¬
bita ponuntur, sexque diebus fimo equino, aut
baliseo calentis aquę obruuntur. Oleum post
aquam exit, colore quidem aureo, sed tetro
dore, quod doloribus etiam uentris, coli prae¬
sertim, maximè laudatur. Sunt qui salem è fę¬
cibus aqua dissolutis conficiunt. Aquae item
è stercore humano, nec non & è folijs ac flo¬
ribus hyperici potatae iuuant; è cerasijs quo¬
que praesertum ad excitandos qui corruerint.
Alij capiunt foliorum, & florum saluię minoris li¬
bram;
O 2