433
212 HIERONYMI RVBEI
bram, rutae unciam, florum lauendulae unc. 2.
nucis myristicae, caryophyllorum, zingiberis,
cinamomi, cuiusque unciam; spicae nardi,
castorei, singulorum drachmam: granorum
paradisi, quae meleghettas plerique uocant,
lei laurini cuiusque unciam, corticum malo¬
rum citriorum drach. 3. contundantur opti¬
omnia, uinoque albo generoso macerentur
aliquot diebus, cucurbita accuratè clausa, in¬
de igne lento stillatitius liquor excipiatur.
Plerique pullos hirundinum circiter sexagin¬
ta, una cum castorei unc. 2. granorum paeoniae
unc.s. in aqua ardentis libra, dieb. quindecim
macerant, occlusa optimè cucurbita, dein¬
de addunt liquoris primi è chalcantho edu¬
cti, & aceti albi acerrimi, cuiusque libram; de¬
mum quindecim diebus macerant omnia,
mox igne cinerum moderato destillant, dum
liquor perspicuus manauerit, cuius manè ac
uesperi cochlear exhibent dum totum suma¬
tur; quod si castorei odor, ac sapor ingratus sit,
grana duodecim moschi adiungunt, & toti¬
dem caphurę, & sacchari candi lib. s. Guaine¬
rius, hirundinum partes 6. castorei partem unam
simul cum aceto optimo miscet diligeter, ad
cataplasmatis formam, inde aquam elicit, cu¬
ius cochlear manè sumptum plurimum prodesse
affirmat. Thomas Erastus quarta parte dispu¬
tationum suarum in Paracelsum, aquas duas
describit, multorum usu comprobatas, effica
cesque