222
TERTIVS.
30
delinquens ipsum neque raserit, neque perfo¬
rauerit, vt artis est: hunc ante 14. dies febris vt
plurimum corripiet, in hyeme; aestate verò post
septimum diem febris corripit: & postea vlcus
colorem amittit, & ex ipso sanies pauca fluit: &
quod inflammatum est ex seipso moritur, & vis¬
consum fit, & apparet velut salsamentum colore
fuluum, subliuidum: &, os tunc corrumpi inci¬
pit, & fit valdè nigrum, postremum pallidum aut
valdè album euadens. Quum verò iam suppu¬
ratùm fuerit, in lingua pustulae oboriuntur, &
desipiens aeger moritur, & connulsio plerosque
corripit in contraria corporis parte. sunt autem
qui syderati fiunt, & sic pereunt ante septimum
diem in aestate, aut 14: in hyeme. Atque haec
signa tam in senioribus quàm iunioribus ex
aequo vera sunt & certa. ibid.
51. Magis aut minùs sauciati in capite, signa
haec sunt: si vulneratus in soporem altiorem in¬
ciderit, & caligo offusa fuerit cum vertigine, ho¬
minem cadere faciens. si etiam os carne denuda¬
tum est, hanc calamitatem nulla re iuuare que¬
as. ibid.
52. Malum est humidam esse carnem in vul¬
nere capitis, & putrescentem, & ad multum
tempus purgari. ibid.
53. Si in capitis vulneribus vena temporalis
secetur, conuulsio corripiet sectum aduerso la¬
tete, quo vulnus infligebatur. ibid.
54. Quaecunque intro contusa ossa cedunt,
rupta, aut etiam dissecta, valdè ampla: talia mi¬