222
Cerebis
morbi atqe
symptoma¬
ta.
LIBER
31
nùs periculosa sunt, vbi membrana sana fuerit: &
quae pluribus fissuris & amplioribus intrò rupta
sunt, & ad detractionem faciliora fiunt. ibid.
55. In ruptis capitis ossibus, si carnis ab osse
discessus fiat, & os liuidum, & dolores sanie ef¬
fluente; aegrè euadunt. Coac. praen.
56. In ictu capitis stupor vocis interceptio
aut delirium, malum. 7. aph.
57. Capitis succussiones, cum oculis rubicun¬
dis, & mente manifestè mota, perniciosae. Coac.
praen.
38. Capitis concussiones, sanguinem effun¬
dunt. ibid.
59. Quibus cerebrum vulneratur, febris ac
bilis vomitus accedit, & corporis syderatio, at¬
que tales perniciose habent. 6. aph. & 7. aph. &
Coac. praen.
60. Quibus cerebrum concussum fuerit, &
doluerit percussis aut lapsis, hi statim voce pri¬
uantur, & neque vident neque audiunt, & ple
runque omnes moriuntur. Coac. praen.
61. Cerebro corrupto alij trium, alij septem
dierum termino pereunt: has verò si effugerint,
seruantur. Quibus autem ex his refectis os dis¬
paratum fuerit, hi moriuntur, sed si vehemens
fuerit cerebri corruptio, cito pereunt. Coac. pr.
7. aph. & 2. dem.
62. Quum cerebrum repletum fuerit, & per¬
calefactum, cum torpore & frequenti mictione:
huic si per aures aut nares aqua & mucus erum¬
punt, à morbo liberabitur, vtinae stillicidium seda¬
bitur,