485
DE COAGVLO
na habet alas, masculus uero non (Hermes, Fili extrahe a ra¬
dio suam umbram. radius enim est humiditas et foemina. um¬
bra uero est siccitas in humid tate occulta et est masculus, cu¬
ius generatio fuit à natura antequam generatio foeminae. ma¬
sculus autem est rubeus persequens foeminam fugintem &
ipsam capiens & retinens in ualida. Foemina autem est alba
fugere uolens sed ualde leuiter permittit se a masculo capi
propterea dixerunt quòd foemina habet alas, masculus ue¬
ro non.
SIMILI modo dixerunt, hunc lapidem esse primo Se¬
nem & secundo Iuuenem, quia de ratione iuuentutis est co¬
lorem rubeum roseum inferre in cute humana & in capillis.
de ratione autem senectutis albedinem. Cum ergo hic la¬
pis primo in sui geueratione sit albus, in secundo rubeus me¬
rito primo dicetur senex, secundo Iuuenis. vnde Rasis in epi¬
stola. Lapis scientiae nostrae primo est senex & ultimo puer,
quia albedo est in initio & rubedo in ultimo etc.
DIXERVNT etiam cum proportione simili hunc
lapidem regionalem, quia ratione suae humiditatis dixerunt
ipsum esse Aegyptiacum & ratione siccitatis Persicum, unde
Aegyptum domum humiditatis esse dixerunt, Persiam autem
domum siccitatis. Et Aegyptij terrae Persarum, egent subsi¬
dio, sicut dicit Miluescindus. Omnis enim putrefactio fit in
humido finis autem putrefactionis est siccitas, & incineratio,
cum ergo fuerimus in fine putrefactionis completae, oportet
desiccare, & tunc fit conuersio elementorum, quia humidum
fit siccum, & Aegyptij recipiunt subsidium à Persis & sic
alternatim lapides adinuicem commutantur. Et ideo putre¬
factio non ualet alibi quàm in Aegypto, ipsius autem finis
non nisi in Persia. Secundum hunc ergo modum assi¬