433
DE DESTILLAT. SECTIO III. 213
cesque compertas; alteram ipse honestissimae
cuidam matronae (quae & antea laborauerat,
& quo die ad eam uocatus fuit, tres paroxys¬
mos perpessa fuerat) ante multos annos com¬
posuit; qua usos postmodum fuisse, mul¬
tos, non absque euidenti fructu scribit: alte¬
ram in usu habuit Ioannes Langius Illustriss.
Palat. Principum medicus clarissimus, & ex¬
perientia celebris. Vsus earum est, ut in paro¬
xysmo diducto ore, cochlear plenum infun¬
datur, fauces, tempora, & nares ea confricen¬
tur. Deinde, ut quo tempore insultus timetur,
siue dum post breuia interualla accessiones
repetunt, uesperi, & manè tantundem aegro¬
to offeratur, unà cum duobus trochiscis, quorum
mentio fiet; Si mandere aegrotus nequeat, in
aqua dissoluti exhibentur. Postremò ut tem¬
pore praeseruationis singulis septimanis.
cum luna uel quadrata, uel plena, uel noua
efficitur, cochlear unum sumatur, cum duo¬
bus trochiscis manè, & uesperi, & morbo re¬
mittente, manè tantùm; deinceps metu
plenè sublato, bis in Mense, plenilunij
& nouilunij temporibus accepisse sufficit.
Prior igitur Erasti aqua sic habet. Florum li¬
lij conuallium lib. I. S. Florum paeoniae, la¬
uendulae, Betonicae, cuiusque libram. Florum
Tiliae, Verbasci odorati singul. unc. 2. s. radi¬
cis aristolochiae longae unc.i.s. uisci quercini
drach. i4.uisci corylorum drach. 3. cubebarum,
unciam.
O 3