222
TERTIVS.
32
bitur, sine dolore minget, & 40. die sanus euadet.
multis verò morbus redit 7. aut 14. anno. 2. dem.
63. Cerebri inflammatione correptus, leta¬
liter afficitur: quo autem die peribit, iudicatio
difficilis est. plurimi tamen septem diebus per¬
eunt, si verò vicesimam praeteruecti fuerint,
euadunt. ibid.
64. Si venae circa cerebrum sanguinem euo¬
muerint, ipsumque inflammarint: hic quinta
aut sexta die moritur: nisi ad nares & os aqua &
pituita eruperint. ibid.
65. Delirium ab ictu, aut vigiliis, aut ileo, aut
sanguinis fluxu, malum. 7. aph.
66. Tanto minus delirium, quanto paucior
& debilior est bilis quàm pituita. 1. de m.
67. Breuissima phrenesis septima die, longis¬
sima vndecima iudicatur. moriuntur item ali¬
quando tertia, & quinta, & qui vndecimam ef¬
fugiunt, in peripneumoniam incidentes, pluri¬
mi pereunt. 1. & 2. de m.
68. Delirium cum sopore conuulsorium:
cum seueritate, periculosum: cum risu securissi¬
mum: habito ad alia respectu. Coac. praen. et 6. aph.
69. Si somnus delirium finit, bonum: con¬
trà, malum. vrinae albae, perspicuae, in deliranti¬
bus valdè item malae. 2. & 4. aph.
70. Delitia praedebilitatorum pessima, velut
etiam Thrasynonti. 1. prorrh.
71. Delirium cum spiritu frequenti & sudo¬
re, letale est. letale item in spiritu & singultu.
Coac. praen.
Delirium.