241
DE QVINTA CHYM. ESSENTIA. 31
egent ut gignantur, nec erit uirtus minera¬
lis, nam sic accidens esset, & illud inconue¬
niens subsequeretur, quod substantia gigne¬
retur ab accidenti, hęc substantia non erit ma¬
teria, quoniam proprium materiae est pari,
& non agere, ergo si forma erit, nec abiuncta
& separata, ex quo alicuius corporis forma,
quia corpus hoc uniuersa mineralia per suam
formam gigneret, quod falsum est, dicamus igi¬
tur calidu & frigidum tanquam instrumenta, cum
uaria ac diuersa mineralia efficiunt, non nisi
in gignentium uirture, quę eiusdem speciei
sunt, cum genitis producunt, quare aurum nisi
ab auro, & caetera mineralia à consimilibus
specie producuntur, quod Alchymistę com¬
probant, cu aurum efficere student, illud mul¬
tis rebus permiscent, quod quidem recta cum
ratione factum est, nam ea miscentur, ut materiam
praeparent, atque afficiant, quę cum disposita
est, tunc aurum aurum producere poterit, ex
his pater, cum aliquid producere uolumus,
ut consimilia eligamus, ut ab eis perfectius
aliquod oriri possit, postquam declarauimus
unde ortum habeant hęc omnia. Relinquitur,
quomodò natura earum alterationem, sepa¬
rationem, & interitum moliatur. Sciendum
est autem, quòd duo sunt quae interire possunt,
substantia, & accidentia, substantia quidem
dupli¬