241
32
DE QVINTA CHYM. ESSENTIA.
duplici de causa interire potest, una inter¬
na, & haec materia, quae quoniam contradi¬
ctionis est potentia, principium est quo sub¬
stantia esse non potest. Nam cum sub aliqua
stat forma, potestate opposita est, quam su¬
scipere nequit, nisi antiqua deleatur, altera
causa est externa contrarietas scilicet. Ma¬
teria enim actum quem suscipere potest non
recipit nisi contrarium corrumpens sit, quod
priorem interimat & nouum inducat, qua¬
substantia omnis, quę potest non esse, id¬
circo deletur, quoniam materiam, & con¬
trarium habent, ut colligitur ex Arist. primo
coeli, illa uerò quae in materia potestas est,
nisi ociosa & uana sit, ad actum quandoque
ut reducatur oportet, ex quo quòd non est,
& potest esse, necessario quandoque erit,
non tamen eodem modo. cotingens enim
tripliciter dicitur, nno modo ut in pluribus
& frequenter, altero modo rarum, tertio uerò
ex aequo ubi non magis ipsum, quàm op¬
positum contingere potest. Quid autem con¬
tingens ad actiones naturae pertinet ad actum
semper deducitur, & est nisi generabile, &
corruptibile, & est potentia, uel actu, & for¬
mae opponitur. Nam actu adueniente dele¬
tur, uel non opponitur actui, sed ad actum
refertur, tanquam ad suum complementum,
est