433
216 HIERONYMI RVBEI
non modò pueris plurimùm accidere, sed in¬
de etiam puerilem morbum appellatum fuisse,
& uerò aetatis mutatione sanari dixerit. Fit
ergo, inquit Galenus, epilepsia in quibusdam
inuuenibus, quibus antea pueris non acciderat,
propter ipsorum uitiosam, & inordinatam ui¬
ctus rationem, & peccata, in cibo, & potu, &
alijs actibus admissa. Verùm nec sic quidem
multae hac aetate epilepsiae; Alijque his non mi¬
nus quidam morbi fieri possunt eadem ratio¬
ne. Verùm hanc mihi rem explicatiùs tradi¬
disse uidetur Petrus Aponensis cum de stomachi
cruditate scribens, ait, eam esse caloris uehe¬
mentiam in quibusdam iuuenib. ut cibos tenues,
& coctu faciles, non coquant, sed adurant, quod
idem in humoribus faciunt, & eos quasi ue¬
nenum uertunt, inde sublime, halitus ad ce¬
rebrum tolluntur, cerebrumque laesum, con¬
trahit sese, uiresque suas colligit, ut expellat
quod nocet, qua etiam ratione, initio somni
repentina quadam corporis concussione no¬
nunquam iactamur; nam dum spiritus ad ce¬
rebri uentres cogitur, & unà illabitur fumus
acris, & biliosus; qualem per diem laborib. &
curis uerisimile est colligi; cerebrum irritans,
uis insurgit expultrix, & cum ualido conatu
extrudere nititur, quem conatum totius cor¬
poris iactatio & concussio plerunque consequi¬
tur; quod si humor huiusmodi in caput repat
aut ibidem gignatur affluentior, non epilepsiam
solùm,