433
DE DESTILLAT. SECTIO III. 217
solùm, sed & apoplexiam gignet, uti 6. Aphor.
55. 57. Hippocrates, & Galenus asserunt; ca¬
lore enim & laboribus aetatis illius, facilè in
quibusdam humores uruntur, sic ut malignum
quidpiam acquirant: tametsi contrà Ferneli¬
us senserit, dum putat, nescio qua ratione du¬
ctus, neque à sanguine, neque a melancholia
apoplexiam gigni; cùm tamen oppositum sę¬
pe experientia testetur, & dictet ratio.
Ad phrenesim.
AQUA boraginis, & buglossę capiti ad¬
mota. Item e floribus nympheae; aqua
etiam rosacea, initio morbi; neque enim ualde
est adstringens; licet secus quidam non ince¬
lebris, medicus nuper scribat; quod suprà
memorauimus: quoniam autem non unus in
phrenitide celebri locus afficitur, ut docet
Galenus 1. Prorheticorum 27. ideo locum.
diligens medicus animaduertet.
Ad Melancholiam.
ACCIPIVNTVR zedoariae, doronico¬
rum, corticum citri, macis, nucis myri¬
sticae, cuiusque drach. 2. coral. rub. succini, li¬
maturae eboris singul. scrup. 2. behen albi &
rubri, caryophyllorum, zingiberis, piperis lon¬
gi, spicae, folij, croci, heil, cuiusque drachmam.
Trochischorum diarhodonis, agallochi sin¬
gulorum drach. 5. cinamomi, galagae zurum¬
bet, cuiusque drach. i. s. fol. auri, & argenti con¬
tus. cu¬
O 5