202
PHILOSOPHORVM.
Versus.
"Qui quasi lac fuerat conceptio sanguinem mutat,
Pallida nigrescunt rubea diffusa litescunt."
Arnoldus: Quicunque color post nigredi¬
nem apparebit laudabilis est in turba Philoso¬
phorum. Et cum videris materiam tuam deni¬
grari gaude quia principium est operis.
Arnoldus: Combure ergo As nostrum ig¬
ne leui, sicut ouorum nutrix, donec corpus con¬
stituatur & tinctura extrahatur. Non autem
extrahas eam totam simul, sed per parum & pa¬
rum egrediatur omni die, donec in longo com¬
pleatur tempore.
Ego sum nigrum albi & rubeus albi & citri¬
nus rubei, & certe veridicus sum & non menti¬
ens. Et scitote quod caput artis est coruus qui
in nigredine noctis & diei claritate sine alis vo¬
lat. Ex amaritudine namque in suo gutture exis¬
tente, coloratio accipitur, à suo vero corporè ru¬
bor, ac à suo dorso mera aqua accipitur. Intelli¬
gite ergo donum Dei & recipite & ab omnibus
celate insipientibus.
De cauernis namque metallorum occultum est
cuius lapis est mirabilis & animalis, color splen¬
didus, mons sublimis & mare patens. Ete¬
nim confitemur, quod in lapide Philosophico
H ij
Longitude
temporis.
Lapis no¬
ster.