485
GENERATIONIS LAPIDIS. 126
cit quòd iam tetigerit, ut patet in sagittatore & sagitta, sic
est de spermate & illo à quo decisum est, scilicet corde quod
generauit sperma & corde quod generat membra foetus.
Vnde dicit philosophus decimosexto de animalibus. Sicut ac¬
cidit rebus quae sunt per se, quòd primum mouens mouet:
non quia contingat corpus omnino alterius, sed quia iam te¬
tigit in praeterito. Ita est illud ex quo est sperma, & non
tangit post hoc. Eodem modo dicimus in sulphure & argen¬
to uiuo, quia postquam sulphur extrinsecum tetigit argen¬
tum uiuum & generauit seu creauit in argento uiuo sulphur
ex ipso. in quo est uirtus prima generandi & informandi
aurum, non est necesse ut de caetero tangat ipsum, sed suffi¬
cit quòd iam tetigit in praeterito. Ideo dignum est, ut hoc
extrinsecum separetur sicut perpetuum à corruptibili.
AMPLIVS subtiliter aduertendum est, quòd sperma
quando est fortis & temperati caloris, tunc est potens digere
re menstruum complete, quia non potest fieri completa digestio
nisi per calorem completum sicut indigestio per calorem dimi¬
nutum, ergo cum sperma fuerit uincem & potens benè di¬
gerere menstruum, scilicet cum sit sicut motor & operans, assi¬
milabit sibi necessario hoc quod generat, ergo generabit ma¬
sculum cum sperma sit ex masculo. Et quia omnis corruptio
& alteratio est ad contrarium, tunc quia sperma non pote¬
rit uincere & digerere bene mestruum propter penuriam calo¬
ris non peterit foetum secundum similitudinem formae suae,
ergo erit alterata ad contrarium & quia foemina contraria¬
tur mari, necessario creabit foeminam, quia sperma est sicut
operans & menstruum sicut patiens. Propterea accidit quod ma¬
res sunt calidiores foeminis quia caliditas attribuitur agenti.
Sic eodem modo dicimus de sulphure & argento uiuo, nam