485
DE SIMILITVDINIBVS
quando sulphur est bene potens digerere argentum uiuum ex
completa actione caloris, tunc sulphur assimilabit sibi argen¬
tum uiuum & faciet ipsum aurum, quoniam sulphur est
ipsum digerens & citrinizans. Ideo aurum est citrinum &
masculinum & complete digestum. Cum autem sulphur non
poterit bene digerere argentum uiuum ex indigentia caloris,
tunc erit alteratio ad contrarium, ergo sulphur non assimi¬
labit sibi argentum uiuum, ergo non fiet aurum sed argen¬
tum: & ob hoc argentum est album sicut argentum uiuum,
& est sicut foemina & incomplete digestum, & haec est cau¬
sa albedinis argenti & citrinitatis auri. Vnde sicut foemina
est mas occasionatus secundum philosophum in libris praealle¬
gatis, sic similiter dicitur quòd argentum est aurum occasio¬
natum. Est autem citrinitas & albedo in auro & argento
non ex utroque sed ex argento uiuo tantum, quemadmodum
in ouo album & citrinum sunt ex parte foeminae et non ma¬
ris, quamuis non sint in argento uiuo distincta sicut in ouo.
Ideo dicit philosophus 17. libro de animalibus, album et citri¬
num in ouo non sunt, ex mare et foemina sed ex foemina tan¬
tum. In alijs autem metallis, quia aut sulphur nondum po¬
tuit bene digerere et uincere argentum uiuum propter pauci¬
tatem caloris ut in plumbo & stanno, aut combussit nimis
ut in aere uel ferro. Ideo in ipsis nondum potuit generare au¬
rum nec argentum, quoniam sulphur non est uincens, nec
uictum omnino.
ET intemperantia caloris sulphuris potest esse tam in abun¬
dantia quàm in defectu & potest utraque intemperantia di¬
ci indigestio diuersis respectibus postquam non tenet medium.
Ideo bene dicit philosophus 18. de animalibus scilicet quod mares
& foeminae indigent temperantiae caloris, quemadmodum