202
PHILOSOPHORVM.
profundans. Has autem humiditates oportet de
strui per ignem et gradus ignis, cum molli tempe
ramento & congrua ac moderata digestione.
Putrefactio Philosophicalis nil aliud est nisi cor¬
porum corruptio siue destructio. Vna enim for¬
ma destructa statim introducit sibi natura aliam
formam, meliorem et subtiliorem. Putrefactio
idem est quod fractio putridi. Nam per putre¬
factionem omnis res digeritur, & fit fractio inter
putridum, id est foetidum & mundum. Mun¬
dum enim corpus putrefactum immediate cres¬
cit, & multiplicatur in suo simili, vt patet in gra¬
no, quod postquam stetit per multos dies sub ca¬
lore terrae, tumescit vt & quod mundum est ex
eo crescat & multiplicetur, foetidum vero eua¬
nescat, necessaria est ergo etiam in opere nostro
propter prędictas causas putrefactio.
Conceptio & desponsatio fit in putredine in
fundo vasis, & generatio genitorum fiet in aere
scilicet in capite vasis, id est alembici. Corpus ni¬
hil facit nisi putrefiat & non potest putrefieri nisi
cum Mercurio, pro vna parte corporis videntur
accipiendę propter putrefactionem trigesime sex¬
partes aquae. Putrefactio fiat igne lentissimo
simi calidi & humidi, & nequaquam alio, ita
quod nihil ascendat, quia si aliquid ascenderet
fieret separatio partium, quae fieri non debet do¬
H iij
Destruere
aurum.
Conceptio.
Causa fimi.