433
220 HIERONYMI RVBEI
2. nucis myristicae, cardamomi, galangae, sin¬
gul. drachmam, spicae scrup. 2. ambrae scrup. 2.
moschi scrupulum, aquae rosaceae stillatitiae,
uini optimi, cuiusque quantum sat fuerit, ut
macerentur haec omnia, deinde lento igne ex¬
cipiatur uitreis uasis aqua: Quę stomacho ie¬
iuno, ob frigiditatem, ac humiditatem languen¬
ti, egregiè succurrit, & coctionem iuuat, ap¬
petentiam excitat, cordique mirificè opitula¬
tur. Qui tamen calidiori sunt temperamento,
cordis praesertim, aut aliquarum in mesen¬
terio, caeterisue locis partium inflammatio¬
ne laborant, ea temerè non utantur. Aqua
tiam è folijs, & floribus croci plurimùm con¬
ducit, & caput roborat.
Ad capitis defluxiones.
AQVA è radicibus ireos, pituitosas ua¬
lidè materias digerit, & a capite ad ui¬
as urinae distrahit, ad unc. 5. manè sum¬
pta; idem facit aqua è calamento, nec non è
lapatho minore.
Ad resolutionem neruorum.
BALSAMVM, & aquam ardentem, de
quibus suo loco diximus, conferre mi¬
rificè affirmant. Aqua item è floribus ac
folij hyperici, bibita. Alij hoc laudant, quod
recipit, terebinthinae lib. 2. laterum antiquo¬
rum in oleo iasmino extinctorum, macis, sty¬
racis, singul. unciam. benzuini unc. s. fiat de¬
stillatio in alembico uitreo: tres fluent li¬
quores,