433
DE DESTILLAT. SECTIO III. 219
nascantur, idcirco nec odoratas esse, neque tor¬
tuosas, quòd illis ob siccitatem accidit; pleri¬
que etiam aiunt, carotas, ab ipsis Arabibus
behen, hoc quoque tempore appellari. De zu¬
rumbet, seu zerumbet, quod dicam nihil est,
quanquam enim Matthiolus idem esse cum Ar¬
nabo Pauli Aeginetae scribat, si tamen Garziae
ab Horto de aromatibus, quae apud Indos
nascuntur, scribenti assentimur, Auicenna ui¬
detur propiùs accessisse, cum illud faciat cype¬
ri simile: nam Garzias scribit, zurumbet gra¬
minaceam plantam esse, cum Arnabo sit arbor
procera, ut Serapionis auctoritate memoriae
prodidit Isach: an uerò à zedoaria differat, ali¬
bi nos forsan disseremus, & luculentissimè in¬
signis, & clariss. medicus de omni medica ma¬
teria, egregiè meritus, Vlysses Aldrouandus,
patricius Bononiensis, diuinis penè suis com¬
mentarijs propediem explicabit. Heil Car¬
damomum est, cuius meminit Mesues in
lectario Indo, & Gabriel in aromatico rosa¬
to. Sunt qui uelint, ut cum Heil solum scribatur,
Cardamomum majus intelligamus, cum uerò &
cardamomum, & heil simul leguntur, pro heil
accipiamus minus. Alia aqua ad melancho¬
liam; habet fol. rosarum, drach. 15. dulcis radicis
mundae drachm. 7. agallochi, santalorum, cu¬
iusque drachm. 3. cinamomi drachm. 5. macis,
caryophyll. singul. drach. 2. s. gummi Arabici,
tragacanthae, cuiusque drachm. 2. scrup.
2. nucis