97
79
Paruo emitur precio; libra habetur vno solido.
Ascendit per se & nigrescit; descendit & albescit;
Crescit & decrescit; res est quam terra producit.
De caelo descendit, pallescit & rubescit,
Nascitur, & moritur; resurgit, & post aeternum viuit.
Per plures vias tendit ad finem: sed decocto eius fit per
ignem.
Est lenta, modesta, fortis, & augmentatur,
Vsque quo securius quiescendo rubificatur.
Hic est iuxta votum dictus LAPIS PHILOSO¬
PHORVM.
Alterius.
AD bonam pastam vtere aqua atque farina;
Nec non fermento, modo simili in lapide nostro.
Haec tria reperies physicorum dicta referre.
Est in mercurio secretum; in reliquo nullo,
Mortificat sese Saybat, & viuificat se.
Nam metallorum cunctorum cum fit origo,
Ex eo cum constent, sic resoluentur in illum.
Finis, principium, hic extat; & est mediatòr.
Extrahit, inducit animam suò corpore figit.
Putrescit; lenit, tribuit bonum tibi pondus.
Efficitur talè cui permiscebitur ipse.
Qualia mercurio seminabis, talia metes:
Quibus dum immoritur; ex se fructum dare fertur.
Solis & Lunae sunt sulphur mercuriusque
Opera naturae, longa per tempora coctae,
Horum non solum sed cunctorum aliorum,
Eadem principia cùm nos habeamus vt ipsa,
Cur non tunc opera faciemus sic veluti ipsa?
Aemula