97
80
Aemula naturae ars semper dicitur esse,
Nam sequitur aliis praeliis artem fugitiui
In quantum potest, licet ipsa plus ea possit.
Natura iungit sua facta, in se quoque creat.
Ast cum fermento naturae, quod caret illo,
Ars curtat facta, sine quo non perficit ipsa.
Nam sine fermento nihil pinsare memento.
Haec cum feruore consueuit & ars breuiare.
Omnis in interitum ab imis trahitur aegre.
Qui feraturas feratas vult reserare,
Caudae caput iungat: sic tu poteris reperire
Quid sit fermentum, tibi do tale documentum.
Est panis similis pani, sic vitaque vitae.
Extat fermentum per consimile specierum.
Nam generat simile semper vnus sibi quisque.
Ex semine proprio fit quiduis, vt ab vpupa quoque,
Sic similis similem generat, leporem quoque lepus.
Qualia quis seminat, is semper talia metet.
Quod lapis est scimus, quis sit si scire velimus,
Extra nos imus, nisi donet summus & imus.
Hic lapis a spiritu, simul & a corpore nasci,
Nec non ab anima nominatur, sic bene iuncta
Ac fermentata dicuntur haec tria mixta.
Arsenicum fore dic animam, sed spiritus extat
Argentum viuum, calx corpus dicitur esse.
Spiritus ac anima fermentant corpora munda.
Tingens & mergens calx figit, & est elixir..
Quod Saybat figit, quod corpora plurima tingit„
Extat arsenicum nostrum, de corpore tractum.
Extat hoc medium quod nunquam in corpere fuit,
Perficit hoc dicta nullius egens in alchimia.
Hac vtaris aqua fructus producitur aqua.
Albat.