241
DE QVINTA CHYM. ESSENTIA.
50
rum uis pluribus de causis uideatur inten¬
di & remitti. Dicitur autem intensio quali¬
tatis, extensio uerò quantitatis: impossibilè
est enim reperire qualitatem sine intensio¬
ne, & quantitatem sine extensione, licet
ristoteles secundo de Anima inquit, quod
omnium natura constantium est terminus
ratio magnitudinis & augmenti, & Auerr.
ex sententia Aristotelis ubi disputat contra
Anaxag. supponit omnia corpora naturalia
habere maximum, & minimum. Et hanc ra¬
tionem probat hoc argumento: in corpore
naturali, est forma naturalis, cuius est ope¬
ratio determinata, si operatio, ergo poten¬
tia, si potentia, ergo magnitudo, quia mino¬
ri quanto, minor debet esse operatio, & ma¬
iori maior, uirtus tamen specifica licet ex¬
tracta sit in minori quantitate, pluribus de
causis intenditur, subtilitatem enim & acui¬
tatem quandam acquisiuit, pars illa media
extracta, & ex ablatione partium impura¬
rum profundius penetrat corpus & uenas,
& uirtus illa specifica à materiae crassitie non
detenta & alligata (ut ita loquar) facilius, &
melius uires suas exercere potest, quod
tiam experientia nobis demonstrat, nam
grana duo olei rheubarbari, melius pur¬
gant & facilius, quàm drachma una ipsius
rheu¬