241
DE QUINTA CHYM. ESSENTIA. 51
rheubarbari, ex quo sic arguere possumus,
uirtus quae breuiori tempore magis & fa¬
cilius mouet, est perfectior & intensior uir¬
tute, quae longiori tempore minus, & dif¬
ficilius operatur, ergo uis rerum intendi ui¬
detur separatione. Veritas pręmissarum pa¬
tet ex exemplo adducto, & licet hoc argu¬
mentum uerum appareat, tamen ne aliam
quaestionem aggrediamur, nec plura adda¬
mus de intentione & remissione, aliam ra¬
tionem addamus, cui facile omnes acquie¬
scant, dicamus quod uirtus intenditur ex
separatione aliarum partium in quibus an¬
te separationem erat diffusa, nunc maxima
eius pars in unum (ut ita dicam) punctum
collecta, & ab impuritatibus & crassitie re¬
liquarum partium, à quibus eius uis obtun¬
debatur, nunc libera & subtilior per artem
effecta uidetur intendi propter operatio¬
nem faciliorem ac breuiorem, licet hoc for¬
tasse comparatiuè dici possit, nam ex una
drachma rheubarbari uix duo grana olei
extrahi possunt, quae tamen & si conceda¬
mus, quod non magis purgent, quàm dra¬
chma, facilius tamen & citius quàm illa,
nam & si grana illa paucae sint quantitatis
& minimi corporis, maximae tamen sunt uir¬
tutis, nam quanto magis uirtus est collecta,
D 2
tanto