97
84
Sic quoque conscendat vt rursus ad infima tendat:
Sic sublimetur, sic per se purificetur:
Tunc aqua candoris dolio purgata liquoris
Expers faetoris lacti fit mixta cruoris:
Per se stillabit & mortua viuificabit,
Sic desiccetur quod destillare videtur.
Consurgit nullus vnquam sine semine fructus;
In quo dùm moritur semen tunc fructificatur.
Est aqua scindenda pro corpore purificando,
Altera seruanda pars est ad cocta pianda.
Firmans inutatum praegnatio spondet hiatum.
Menstruus hinc pascit donec suùs exitus adsit,
Sic fons stillabit, sic per se pocula flabit,
Lympham insignem terram coniungii & ignem.
Est fons sumendus viua cum calcè terendus:
Partibus aptatis lac decoque virginitatis,
Igne tepescente caleat feruore carente;
Et cum siccatur simili modo calx adaequatur.
Vnda sui fontis stillat de vertice montis,
Alter & alterius fons fontis fluminis huius.
Sic cibus in stomacho sincerum suscipit intro¬
Omne merum reserat, & idem per membra coaptat.
Est tamen grata, adaquatio sit moderata,
Ne calx turbetur pelago quasi proiicietur.
Dum caltem iungis faciet contraria signis
Et leuibus lignis siccet lentissimus ignis.
His ita siccatis amplexu virginitatis
Calx iterum mundam primi fontis imbibat vndam,
Suscipiat mulsum propria testudine pulsum.
Et terat mundam siccatam sanguinis vndam.
Tunc aqua seruata stillando purificata
Sic infundatur vt calxe submersa tegatur,
Et dissol¬