485
GENERATIONIS LAPIDIS. 130
lius aes producere propter causas, quia potest minera esse cor¬
rupta & carens aquis lauantibus per fluxum earum, aut
sulphuris mali repletio impedit transmutationem talem fie¬
ri in tali loco. Item aspectus coelestes operantur ad hoc &c.
Capitulum octauum, Instantia contra dicta. In qua
probat quòd ex aere & ferro non potest
fieri aurum, uel argentum & soluit.
SED dicet aliquis, uidetur quòd ex aere & ferro
non possit fieri aurum uel argentum per alchimiam
siue per lapidem philosophorum quod primo pro¬
batur sic. Impossibile est illi rei quae transiuit terminum de¬
coctionis ut reuertatur ad terminum decoctionis & ad me¬
dium. Sicut non est possibile ut assum reuertatur elixum:
ut dicit Auerrois tertio colliget, & cum aes & ferrum
sint huiusmodi, ergo etc. Reliqua autem confitemur posse
conuerti. Similiter quae cruda sunt possunt decoqui, econtra
autem incrudari non possunt, & quae sunt semidigesta pos¬
sunt complete digeri, quae autem superfluae ad temperatum re¬
uerti non possunt, ut patet in cibis quid assantur & elixantur
quando sunt crudi. Propter quod dixit Auerrois tertio colli¬
get ut supra. Item de tali digestione dixit Rasis in libro per¬
fecti magisterij & Morienus & quilibet alchimista, quòd
argentum & aurum a calore suaui & temperato decocta
sunt. Stannum autem & plumbum à calore diminuto, fer¬
rum autem & aes à calore superfluo assatiuo & urente. Ar¬
gentum uiuum crudimine. Ad hoc omnia imperfecta pos¬
se conuerti in aurum, tam secundum artem quam secundum
naturam.
R ij