485
DE SIMILITVDINIBVS
non potest esse in omnibus totalis similitudo nec adduci, non
enim generatur aurum ex auro, sicut animal ex animali.
Sed talis inuestigatio extranea & pulcherrima est. Conclu¬
dimus ergo ex omnibus prius dictis quòd quicunque sapiens
figuras & analogias uerborum cum omni imaginatione in
hac arte inuestigare uoluerit, cum ipsa ars supra naturam
& rationem naturalem consistit, ut prius ostendimus, opor¬
tebit ipsum necessario operibus diuinis supra naturam & na¬
turalem rationem, & intellectum existentibus consentire et
fidem omnimodo adhibere, quòd si solam rationem adeptus
fuerit finem artis penitus non attinget.
CONIVNGIT etc. Sciendum quòd sicut natura
generat metalla ex sulphure & argento uiuo. Non quòd sul¬
phur in sua natura per se reperiatur in suis mineris : nec ar¬
gentum uiuum sic. Sed reperiuntur haec à natura commixta
& in naturam terrae redacta : nec etiam reperitur aliquid
ibi in quo saluetur ibi media dispositio à mollitie argenti ui¬
ui ad duritiem alicuius metalli, cum tamen non fiat transi¬
tus de extremo ad extremum nisi per medium. Sic & in
transmutatione metallorum imperfectorum uersus perfecta
est existimandum, quia natura in ijs occultissime opera¬
tur. Regiones narrant res & generationes diuersificant ea,
non solum secundum species, sed secundum proprietates &
accidentia in eadem specie: hoc patet tam de animatis quàm
de inanimatis, ut dicit philosophus octauo de animalibus. Sic
similiter existimemus esse de mineris metallorum, quia ratione
diuersarum minerarum in regionibus diuersis quadam pos¬
sunt nobilitare imperfecta metalla in aurum & quaedam non,
quasi de se semper & ubique sint disposita ad finem illum. Sicut
etiam uidemus quasdam melius argentum & quasdam me¬