457
358 ADMONITIO
casionum altera, vel ambabus ad tantam ira¬
cundiam fueris percitus, vt etiam tuijpsius
oblitus, non solùm ea quae tanto Philosopho &
Medico indigna sunt, obieris, sed etiam profe¬
ras in lucem conuitia, quae vel à quouis plebeio,
& abiectissimae conditionis homine parùm ho¬
nestum esset audire. Doleo etiam, quòd videam
te insaniae redactum esse, vt scriptis publicis
Potentatus omnes in Paracelsum incitare stu¬
dueris, in haec verba prorumpens: Publico (ais)
Imperatorum, Regum, Principum, Magistratuum om¬
nium edicto caueri sub poena capitis deberet, ne sparge¬
rentur horrificae in Deum blasphemiae. Quis non extre¬
admiretur, si cogitet homines in hac veritatis lucè
natos, & artibus omnibus bonis florescentibus inter
Christianos educatos, non puduisse blasphemas illas nu¬
gas in vulgus spargere? Multò profecto fuerunt patres
nostri nobis pietate meliores, ac prudentiores, qui beluam
hanc non sunt paßi virus istud per Typographos expue¬
re: quod nunc vulgatum auidissimè à nonnullis combi¬
bitur magno plurimorum malo. hactenus Eraste vi¬
res tuas exerces. Putas ne (quaeso) potentissimos
viros, Principes. & Magistratus, à Deo quidem
electos administrandae iustitiae gratia, tam im¬
maturo esse consilio, vt ad cuiusuis iracundi ho¬
minis hortatum conniuere velint, altera parte
priùs non audita; praesertim cùm accusationes
calumnijs perturbatas esse videant ac iniuria¬
rum plenas? Sunt ipsi verò magnates amici mo¬
destia¬