241
Quinta
essentia.
58 DE QVINTA CHYM. ESSINTIA.
tùm, uel ex his mixtum, nisi aliquid ratione
similitudinis, uel alicuius proprietatis coe¬
lum appellare uelimus, sicuti aliqui appel¬
lant Quintam essentiam coelum: hac ratio¬
ne mori, nam cum quinta Essentia reliquis
tebus minus sit putredini & corruptioni
obnoxia, coelum uerò omnino si incorrupti
bile, ob hanc similitudinem coelum appella¬
uerunt: ratione etiam causae efficientis, ut
melius in penultima Propositione declara¬
bitur. Nam cum coelum sit praecipua causa effici¬
ens uiuersalis uitae, & conseruationis om¬
nium rerum, ita Quinta essentia, quae ex re¬
bus minùs putredini & corruptioni aptis
extrahitur, eandem uim & facultatem ob¬
tinere uidebitur, quatenus praeseruat, & cor¬
pora quodammodo (ut ita loquar) uiuificat,
ab alijs uerò appellatur aether, nam cum ae¬
ther dicatur aer ille tenuissimus, uel illa pro¬
xima pars coelo, quae caeteris magis est tem¬
perata, nec absque ratione: uires enim coeli
propinquius suscipit, quàm reliqua inferio¬
ra, qui enim arbitrati sunt aerem istum puris¬
simum uersari circa coelum; & non ignem,
hac ratione persuasi sunt, uidebatur enim
inconueniens, quòd elementum adeò agens
calidum sicuti est ignis, uersaretur circa par¬
tem temperatam, & nullius qualitatis uti
est