241
DE QUINTA CHYM. ESSENTIA.
57
potestate recipi potest, sed si in sensitorio, in
quo cum recepta est, uim sensitiuam mo¬
uet, ut de eo sensibili iudicet, a quo species
producta est. Hunc sensum Arist. à coelo ex¬
cludit, hoc enim non eget, cum sit animal
aeternu, indefatigabile, inalterabile, ex quo
nulla re eget ob propriam salutem. Altera
uerò causa ob quam animali sensus tributi
sunt, ob cognitionem, & iudicium: perfectio¬
nis est enim sensibilia cognoscere, & de his
iudicare, hoc autem modo dicitur Animal
aeternum esse sensu praeditum, ut uniuersa
sensibilia noscat, & quae apud nos sunt pro¬
uideat, & in proprias actiones dirigat. Hoc
enim animal in se respiciens sensibilia ap¬
prehendit, non in aliqua temporis differen¬
tia, nam cum perpetuum sit, eius cognitio
tempore metiri nequit, pater igitur ex om¬
nibus, quę dicta sunt, quomodo coelum dif¬
ferat ab omnibus hisce inferioribus, omne
enim quod est in hac inseriori parte (ut di¬
ximus aut est elemetum, aut ex his permi¬
xtum: non datur enim medium inter coelum,
& elementa, nec neutrum, nec unquam ali¬
quid in coeli naturam transmutari potest, nec
etiam coelum huc descendere. Ex quo neces¬
se est, ut omne quod, uel à natura, uel ab ar¬
te producitur. uel conflatur: sit uel elemen¬
tum,
D 5