241
Autores
Chymiae.
II. Quomo¬
do confletur
quinta es¬
sentia.
62
DE QUINTA CHYM. ESSENTIA.
tur) ut partes subtiliores separentur à cras¬
sioribus, ea pars, quae prius extracta fuerit
tenuis, poterit etiam magis attenuari per
sublimationem, adeò ut ferè ad extremam
tenuitatem, & puritatem deueniat, & ulte¬
rius progredi non possit, nec magis ab arte
attenuari, & purior reddi (operationes enim
artis sunt finitę) & haec erit Quinta essentia.
Quod autem extrahatur ab omnibus rebus,
experimentum ipsum nobis indicare potest.
Indies enim, & ex liquoribus, & ex rebus so¬
lidis elicitur talis pars deputata, & hoc ex
plurimorum authoritate qui experti sunt
comprobare possumus: inter quos connu¬
meratur Geber Arabs, Raimundus Lullius,
loannes de rupa scissa [Rupescissa], Philippus Vlstadius,
Theophrastus Paracelsus, Ioannes Bracce¬
sius, Hieronymus Cardanus, Ioannes Fer¬
nelius, Marsilius Ficinus, in lib. de triplici ui¬
ta, Albertus Magnus, Georgius Agricola,
Rogerius Boccionus, Vicentius Rasis, Aui¬
cennas, Vgo Gordonius, & quam plurimi
alij, quorum nomina recensere longum es¬
set. Secunda pars propositionis erat, quo¬
modo confletur modo confletur, & ex quibus. Pro cuius de¬
claratione sciendum est, quod & si Quinta
essentia dicatur illa, quae ex omnibus mixtis
elicitur, nihilominus apud omnes accipi¬
tur