241
DE QVINTA CHYM. ESSENTIA.
63
tur pro illa, quae cum ex rebus minus corru¬
ptibilibus sit elicita, facultates maximas ha¬
bet, quae non solùm ad uitae conseruationem,
uerùm etiam ad morbos profligandos quam
plurimum facit. Nec est mirum, si Quinta
essentia maiorem habeat reliquis rebus per¬
fectionem: nam omnibus rebus innatum
est, ut non quiescant, nisi ad perfectissimam
formam deuenerint. Ex quo aliqui asserue¬
runt metalla ipsa non quiescere, donec ad au¬
rum peruenerint, tanquam praestantissimum
& perfectissimum omnium metallorum.
Habent enim metalla omnia materiam com¬
munem, & nihil mouetur ad aliquam for¬
mam, seu perfectionem nisi adsit aliqua pars
imperfecta in ipsa illius forma, uel saltem
praeparatio ad quam mouetur. Cum igitur
metalla, cum ad aurum peruenerint, ibi quie¬
scant, patet aurum reliquis omnibus perfe¬
ctius esse, & per consequens minus corrupti¬
bile. Non est igitur mirum si in auro inter re¬
liqua etiam adsit uis specifica, cor laetifican¬
di & corroborandi, quae etia uirtutes repe¬
riunt in quampluribus lapillis pretiosis, ut ex¬
perientia nobis demonstrauit. Ex ijs igitur
tanquam à rebus minus corruptibilibus, elici
debet Quinta essentia: nam hoc pacto redacta
per sublimationem ad ultimam subtilitatem,
puri¬