241
DE QVINTA CHYM. ESSENTIA.
65
sione: approximatur enim ebullitioni, & est
ignis ardens tertij gradus. Quartus uerò
assimilatur aquae maximè bullienti, quae
nullo modo tolerari potest, hic quidem fit
ex ferri seu aeris limatura, qui quidem ignis
est ardentissimus. Praeter hos caloris gra¬
dus (quos conscripsimus) adsunt & alij duo,
quorum alter uaporibus suis elatis ex rebus,
uel humidis uel siccis calefacit & separat,
lius uero est ille, qui à corruptione excita¬
tur, & hic etiam facultatem habet separan¬
di in aliquibus, digerit enim, & putrefacit,
ut facilius per distillationem tenuius à cras¬
siori separari possit. Hic autem ut plurimum [sic]
praeparatur ex fimo equino, seu bubulo, ex
calce, & similibus. Ad haec sciendum est, quòd
habita cognitione materiei, & inuento ignis
gradu debitae rei patienti approximato, non
minori industria, ac ingenij acumine inue¬
nienda sunt instrumenta, seu uascula in qui¬
bus fieri debet, & praeparatio & extractio.
Haec enim plurimum inter se differunt, ali¬
qua enim sunt aenea, alia uerò terrèa, & ali¬
qua uitrea, & haec diuersas etiam & uarias
habent figuras. Nam aliqua sunt oblonga,
alia breuia, alia curua, alia recta, alia anfra¬
ctuosa, & spiralia. Vt ergo Quintae essentiae
methodum extrahendae proprius declare¬
mus,
E
Instrumen¬
ta.