241
Vis subli¬
mationis.
66 DE QVINTA CHYM. ESSENTIA.
mus, prius dignoscenda est nobis ratio ma¬
teriae, à qua extrahi debet inde modo & ars,
eandem materiam praeparandi, ultimò mo¬
dus separationis. Necesse est ut quicunque
liquid ad certum finem perducere studet, ea
media excogitet, quae illi necessaria esse ui¬
dentur. Ita (ut superius monuimus) perpen¬
dere oportet, an ea materia, ex qua aliquid
extrahere uolumus, contineat illud, quod
extrahendum est, deinde an inueniri possint
media adeò potentia proportionata, ut id
efficere possint, deinde si materia non uidetur
apta, ut id quod intendimus, extrahi possit,
uidendum est, an ad id praeparari & dispo¬
ni ab arte ualeat, licet ut iam probauimus,
quod omne quod est, mixtum compositum
est ex elementali substantia, & per consequens
ex tribus illis partibus, ob id etiam separa¬
bile, licet in aliquibus maxima adsit diffi¬
cultas, si cuti in calce, in uitro, auro, argento
& cupro, & in lapidibus (pumice praeser¬
tim) & in plantis etiam, ut in cortice sube¬
ris, nihilominus tatùm à Deo maximo hu¬
manae potentiae tributum est, ut & id asse¬
qui possit, maxima tamen cum difficultate.
Vis autem sublimationis est materias atte¬
nuare, substantias simul unitas reddere, &
ordine materiae primae reducere ad perfe¬
ctam