241
DE QUINTA CHYM. ESSENTIA. 67.
ctam unionem, separare hoc pacto tenuio¬
res à crassioribus, & eas permanentes, sta¬
biles, ualidissimas & penetrabiles redde¬
re. Materia praeparatur, & ad separationem
disponitur, uel calcinatione, (ut uulgo di¬
cunt) uel putrefactione, uel alteri rei admi¬
xta. Omnia itaque simplicia, ex quibus fa¬
cilè aqua sine magno labore elici potest, ut
sunt radices, herbae, flores, fructus, & simi¬
lia, quae habent secum quandam humidi¬
tatem, & ob id sunt mollia: sunt enim in
ipsis substantię quędam pituitosę, seu phle¬
gmaticae tenues, & euaperabiles, quae ex
leui calore eleuantur, & aerem nebulo¬
sum & crassum in uase efficiunt, qui facile
ob rei multiplicationem, & frigiditatem
ab arte exterius adhibita refiigerato capi¬
tello in aquam uertuntur, quod relinqui¬
tur faex dicitur, ex hac faece extrahi potest
ille secundus liquor qui dicitur oleum, &
ex hoc extrahuntur spiritus uulgo dicti, qui
propriè sunt essentia ipsius rei, & tandem
ex longa sublimatione reducuntur, ut nul¬
lam ferè habeant similitudinem cum ele¬
mentorum substantijs, & haec est ferè po¬
tentiae diuinae, & est uegetabilis, perma¬
nens, & incorruptibilis, & aurum in hac
substantia dissolui potest. Sed ut melius
E 2
metho¬
Materiae
praepara¬
tio.
Fex, oleum,
spiritus.[/m]