202
ROSARIVM.
fixus erat de corpore spiritus. Reiterabant ergo
ipsam sublimationem quousque totum remanebat
fixum, & impotens ascenderet. Et tunc spiritus fix¬
us erat in corpore, et luna erat soli incorporata
et per minima commixta, & sic erat operatio com¬
pleta. Vnde dicta diuersitas in agendo, opus po¬
tuit esse in imponendo plus de fixo corpore, quam
de non fixo, vel ęconuerso, quia non erat plus de
non fixo citius ascendebat, et quando plus de fixo
tardius ascendebat.
Sed quid dicitis de hoc quod dicunt Philoso¬
phi, scilicet: Aurum nostrum non est aurum vul¬
gi, & argentum nostrum non est argentum vul¬
gi. Dico quod ipsi dicunt aquam aurum, id
quod virtute ignis ad superiora ascendit. Et ve¬
re istud aurum non est aurum vulgi, vulgus nam¬
que non crederet ipsum posse asscendere ad superi¬
ora propter suam fixionem. Scias insuper quod ta¬
lis per deum consueuit esse modus Philosopho¬
rum, semper scilicet, quod in passu certissimo
claudicare, et rem quasi dictam quandoque per typos
et figuram, & quandoque per verba methaphorica,
et quandoque per falsam et alienam practicam occulta¬
re, et vbi se verum dixisse sentiebant, se tuc simili¬
tudinarie locutos fuisse dicebant. Vnde Geber di¬
cit: Vbicunque aperte locuti sumus ibi nihil dixi¬
mus. Sed vbi sub aenigmate aliquid posuimus et
figuris